Hľadaný výraz: Mk 16,15.19; Lk 24,44-53, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
15 Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. 19 Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.

44 Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ”. 45 Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. 46 Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. 48 Vos estis testes horum. 49 Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”. 50 Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis. 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. 52 Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno 53 et erant semper in templo benedicentes Deum.

1

mail   print   facebook   twitter